Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 26


permitti dicunt quamprimum annos discretionis attigerint; et quando
principes aut magni viri spondent invicem liberos infantes, non
licere adultis a parentum sponsione discedere; contrahique in templo,
sacerdote solemnia ad id instituta psalmorum carmina praeeunte;
et cum unica tantum etiam regi habere permittatur, ea mortua,
alteram et tertiam nec plures habere permitti, mulieribusque pariter
prohibitum, ne ultra quam tertia attingant vota. Verum, melius
quam nostri, nedum in tertio et quarto, sed usque ad septimum
cognationis gradum prohibent matrimonia, quae etiam ex lepris aut
cuiuspiam delicti causa numquam dirimi patiuntur. Licet vero dies
dominicos solemniter colant, etiam sabbatizant, ab omni manuum
opere per eam diem septimam abstinentes; et tamen porcinarum
esus non interdicitur lege, quae prohibet vesci sanguine et suffocato,
non occisarumque gladio carnium, et gladio etiam ab infideli
nomine interfectarum.
XLVI. Petentibus ipsis quam nostri afferant memorentve causam
eorum a catholica fide dissidii, est responsum: tradi a maioribus
quemdam Macarium post quintum concilium eos seduxisse; sed
cum Dominus Iesus posuerit in terris Romanum pontificem pro
suo vicario et dixerit: « ego rogavi pro te Petre, ut non deficiat
fides tua », non dubitandum quin tantus tamque verax promissor,
qui sit ipsa veritas, ecclesiam Romanam, cui praesidet ipse pontifex,
praeservaverit praeservetque a fidei religionisque errore: qua
ratione, cum sit ipse vicarius. Christi ut sol in terris ad illuminandum
instruendumque positus sitque magister omnium et praeceptor,
necessum fore eos, quicumque connivent ne aperte videant
hunc solem, excaecari et prolabi in tenebras. Quibus cum fuissent
assensi addidissentque non vicariimi Christi se solum pontificem
Romanum, sed ipsum pro Christo Deo in terris accipere, quaesitum
est de Dioscoro et Eutyche quid sentirent. Qui, cum fassi fuerint se
Dioscorum ut sanctum colere, dixerunt Eutychem ignorare. Tunc
responderunt nostri, si ignoraretur Eutyches, non posse sciri Dioscorum,
qui vel ea ratione damnatus sit, quod illius secutus errores
sanctum patrem Leonem papam, quod nequivit, excommunicare
praesumpsit.
XLVII. Interrogati an rex eorum, requisitus a summo pontifice
tamquam Christi vicario, immissa exercituum quos habet tantos
parte, Saracenos Hierosolyma et Sacrae Telluris civitatibus atque
locis, in quibus tam multa Deus Homo pro humani generis salute

Torna all'inizio