quam involuntarie. Prudentia ergo, quia nullus potest
esse prudens nisi sit bonus et habeat voluntatem rectam,
non est ars, sed virtus. Prout ergo prudentia comparatur
ad artem a qua distinguitur, sic diffiniri potest,
quam est recta ratio agibilium, praesuppones rectitudinem
voluntatis. Ex omnibus ergo his, de ipsa prudentia
unam communem descriptionem formare possumus,
dicendo, quod Prudentia est virtus intellectualis, directiva
virtutum moralium, praeceptiva secundum inventa,
et iudicata secundum universales maximas, particularia
contingentia agibilia concernens, praesupponens rectitudinem
voluntatis.
Quod decet reges et principes esse prudentes.
Cap. VII.
Viso quid est prudentia, et ostenso quod per prudentiam
recte dirigimur in bonum finem, in quem inclinant
virtutes morales: restat ostendere, quod decet
reges, et principes esse prudentes. Sunt autem (quantum
ad praesens spectat) tria quae maxime rex attendere
debet. Primo enim spectat ad ipsum summe intendere,
ut sit rex secundum rei veritatem, et non nomine tantum.
Secundo studere debet, ne suus principatus in tyrannidem
convertantur. Tertio studere debet, ut naturaliter dominetur.
Triplici ergo via investigare possumus, quod decet
regem esse prudentem. Primo, quia sine prudentia
non est rex secundum rei veritatem, sed nomine tantum.
Secundo, quia sine ea de facili vertitur in tyrannum. Tertio,
quia sine ipsa non potest naturaliter dominari. Prima
via sic patet. Nam rex est nomen officii, et dignitatis.
Est enim regis officium, ut suam gentem regat, et dirigat
in debitum finem. quod ipsum nomen regis ostendit,
nomen enim regum a regendo sumptum est: regere
|
|