SED CONTRA, anima non est prius assumpta quam creata; nec creata quam corpori
infusa: quia creando corpori infunditur, et infundendo creatur. Ergo anima
non est prius assumpta quam carni unita.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, quod nulla natura habet esse nisi in supposito suo: non enim
humanitas potest esse nisi in homine: unde quidquid est in genere substantiae per
se existens, rationem hypostasis habet, vel suppositi: et quia unio Divinitatis et
humanitatis fit in hypostasi, ut dicit Damascenus, ideo non
potest esse ut quod assumptum est, prius fuerit quam assumeretur: nisi forte
poneretur quod assumptio rationem hypostasis rei assumptae tolleret, quod est
inconveniens; hoc enim sine corruptione assumpti accidere non posset. Et ideo
nullum horum trium est possibile: scilicet nec ut caro concepta prius fuerit, et
postmodum assumpta; nec ut anima prius creata, et postmodum assumpta;
neque ut homo prius ex suis partibus constitutus sit, et postmodum assumptus.
Sicut autem ex dictis patet, corpus assumptibilitatem habet ab anima; similiter
etiam partes essentiales assumptibilitatem habent ex ratione, cuius sunt partes
naturae.
Unde etiam utrumque horum est impossibile, ut scilicet anima prius sit creata
et assumpta, et postmodum corpori coniuncta; et etiam quod caro prius sit concepta
et assumpta, et postmodum animae unita: sed haec quatuor necesse est
simul fuisse, scilicet conceptionem carnis, creationem animae, coniunctionem
utriusque, et unionem ad Deitatem.
Unde patet responsio ad primam quaestionem: non enim fuit possibile quod
caro prius fuerit concepta, et postmodum assumpta; quia si ante assumptionem
concepta fuisset, propriam hypostasim habuisset; et tunc post assumptionem,
vel mansisset illa hypostasis, et sic non potuisset fieri unio in hypostasi; vel non
mansisset, et hoc sine corruptione carnis prius conceptae accidere non posset:
ratio enim hypostasis non est accidentalis rei, ut re eadem numero manente alia
hypostasis esse possit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis illud quod non est, non possit assumi,
tamen possibile est ut in eodem instanti in quo esse habet, assumatur, ut sic
esse rei assumptae non praecedat assumptionem tempore, sed natura.
Ad secundum dicendum, quod quamvis motus secundum principium sui vel
medium, non possit esse simul cum eo ad quod motus terminatur, tamen ultimum
motus potest esse simul cum eo; sicut alteratio terminatur ad generationem,
ita quod in eodem instanti in quo alteratio terminatur, forma substantialis
|
|