Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 344


terra, et abyssus cum tenebris nomina sunt eiusdem informis materie,
que nulla specie carnali posset tractari, eciam si esset homo,
qui posset videre et tractare, sic celi et terre nomine ipsa materies
informis dicta est, unde futurum erat celum et terra. aqua
vero ideo dicta est ipsa materia, quia facilis et ductilis subiacebat
operanti, ut de illa omnia formarentur. et dictum est, quod " in
principio fecit Deus celum et terram ", non quia iam erat, set
quia certissime futurum erat. futurum tempus pro preterito, ut
illud fecit, que futura sunt. nunc vero cum dicitur "congregentur
aque, que sub celo sunt " in congregacionem unam, hoe dicitur, ||
ut materia illa incorporalis formetur in eam speciem, quam habent
iste aque visibiles. congregacio quippe aquarum, ipsa est formacio
istarum, quas videmus et tangimus. et quod dicitur " appareat
arida ", hoc est ut illa materies accipiat formam visibilem,
quam nunc habet ista terra, quam videmus et tangimus. cum
enim superius terra incomposita diceretur, confusio et obscuritas
materiei nominabatur. quod autem iussit Deus producere " terram
herbam virentem, et lignum fructiferum facientem fructum
secundum suam similitudinem ", sciendum quoniam ante peccatum
hominis terra fructifera ligna et herbas bonas genuit, post
peccatum vero spinas et tribulos produxit. sed quia die tercio,
quod su[m]mum et magnificentissimum est, primum gloriosa et
adoranda Trinitas fulgida regnans in maiestate, ut illud " numero
Deus impare gaudet ", celestitim, terrestrium, et infernorum dominatrix,
cui tremens assistit ter trinus angelorum ordo. Iam vero
post diluvium trium filiorum Noe proienie mundus restauratur,
tribus patriarchis Dei noticia revelatur, ex quorum stirpe Christus
incarnatur, qui natus in carne, in Chana Galilee die tercia ad
nupcias invitatur, et cruce passus pro salute mundi tercia die resurrexisse

Torna all'inizio