submiserit earum mentes, transformat se in 			  c.81 r.a  
diversarun personarum species et mentes quas 
captivas tenet, in sompniis deludens, moso leta, 
modo tristia, modo cognitas, modo incognitas 
personas ostendit. Et quamquam hoc solus infidelis 
paciatur spiritus, non in animo sed in corpore 
evenisse credit. Quisquis ergo credit aliquam 
creaturam aut in melius aut in deterius posse muteri 
aut in aliam speciem transformari nisi ab ipso 
Creatore, per quem omnia facta sunt, procul dubio 
infidelis est et omni pagano deterior. Potest tamen 
diabolus, prout experiencia quotidiana docet, illudere 
nostros sensus. Ideoque super id Exo. VII: "  Fecerunt 
magi per incantaciones et archana quedam"   
etcetera, dicit glo. : "  Dyabolicis figmentis spectancium 
oculos illudebant, ut res in sua specie remanentes 
alie viderentur"  . Et in Itinerario Clementis ad Petrum 
legimus: "  Vidimus canes portare ymagines ambulantes"   
etcetera. Ergo, sine dubio, possunt demones // 					  c.81r.b  
deludere sensus nostros.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |