Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 19


quae sunt bona animae. Possumus enim dicere, quod licet
sint delectationes aliquae licitae, et honestae, eo quod ipsa
opera virtutum Homini bono, et virtuoso magnam delectationem
faciant: nulla tamen delectatio est essentialiter
ipsa felicitas, licet possit esse aliquid felicitatem consequens,
sed hoc declarare non est praesentis negocii. Forte
tamen de hoc aliquid infra dicetur. Ad praesens autem
scire sufficiat, quod non decet aliquem hominem suam
felicitatem ponere in delectationibus sensibilibus. Est ergo
detestabile cuilibet Homini ponere suam felicitatem
in voluptatibus. sed maxime hoc est detestabile Regiae
maiestati: quod etiam triplici via venari possumus. Primo
enim talia sunt detestabilia regi, quia ipsum maxime
deprimunt. Secundo, quia eum contemptibilem reddunt.
Tertio, quia esse ipsum indignum principari faciunt. Dicebatur
enim supra, quod in vita voluptuosa convenimus
cum brutis, et desiderantes sic vivere sunt vitam pecudum
eligentes: quanto ergo quis in altiori gradu existit, tanto
per hanc vitam magis deprimit. Dictum est enim quod
decet principem esse supra Hominem, et totaliter divinum.
Nam (ut dicitur 5. Politicorum principatus debet
respondere magnitudini, et dignitati, ut quanto quis maior
princeps existit, tanto alios magis excellere debet in
dignitate vitae, et magnitudine bonitatis. In tanto ergo
gradu existens, indignum est, ut vitam pecudum eligat,
quia per eam valde deprimitur. Secundo hoc est detestabile
Regi, quia seipsum contemptibilem reddit. unde Philosophus
5. Politicorum ait, quod maxime expedit principibus,
esse moderatos in delectationibus corporibus.
Innuit enim ipse ibidem quod dantes se delectationibus
talibus, sunt similes dormientibus, et ebriis: nam dediti
huiusmodi voluptatibus, usum rationis amittunt, sicut
dormientes, et ebrii uti ratione non possunt. cum ergo
secundum eundem Philosophum non facile sit contemptibilis
qui sobrius, sed qui ebrius, nec qui vigil, sed qui

Torna all'inizio