existentes malorum in se, sed cognoscuntur per modum privationis. Similiter
etiam Deus seipsum non cognoscit per similitudinem sui ipsius, sed per hoc
quod sibi secundum essentiam suam praesens est. Unde neque notitia quam
habet de seipso, neque notitia quam habet de malis, potest dici liber vitae, nisi
de malis poenae, inquantum sunt iusta et bona, secundum quod dicitur liber
mortis. Vita autem inter bona computatur: unde oportet quod liber vitae intelligatur
respectu vitae quae in creaturis invenitur.
Et quamvis Deus habeat notitiam de vita naturae et gratiae et gloriae (unde
respectu cuiuslibet dictarum vitarum posset dici Dei notitia liber vitae); tamen
perfecta ratio vitae non invenitur nisi in vita gloriae, quae permixtionem mortis
non patitur; et ideo liber vitae secundum propriam sui acceptionem est notitia
Dei quam habet de vita gloriae uniuscuiusque. Sic ergo differt liber vitae a
scientia Dei, quae est de temporalibus et aeternis; et a praescientia, quae est de
bonis et malis; et etiam a praedestinatione, quia praedestinatio proprie de futuris
est, et providentia directionem in finem importat, cum sit propositum miserendi.
Sed liber vitae simplicem notitiam de vita importat, et non determinat
aliquod tempus; unde scripti in libro vitae dicuntur et qui vitam habent, et qui
habituri sunt.
Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod liber vitae, ut dictum est, est notitia
Dei de vita gloriae alicuius hominis. Res autem aliqua dupliciter habet esse,
scilicet in se et in sua causa: in se quidem est simpliciter; in causa autem sua
habet esse secundum quid. Causa autem gloriae est gratia, sufficiens quantum
in se est: unde qui habet gratiam, habet iam vitam gloriae secundum quid.
Cognitio ergo de vita gloriae alicuius habetur a Deo dupliciter. Uno modo,
inquantum Deus scit ipsam vitam gloriae in isto esse, vel futuram esse simpliciter;
et tunc talis dicitur esse scriptus in libro vitae simpliciter, vel adscriptus, ut
quidam dicunt, ad similitudinem illorum qui adscribuntur ad militiam, vel ad
aliquod officium. Alio modo, inquantum Deus scit vitam gloriae inesse isti, vel
futuram esse in eo in causa sua, quae est gratia; et talis dicitur secundum quid
scriptus in libro vitae, vel annotatus, ut quidam dicunt. Quia ergo non potest
esse ut scientia Dei fallatur, ideo quemcumque scit habiturum vitam aeternam,
habebit eam. Unde iste qui simpliciter scriptus est vel adscriptus in libro vitae,
non potest inde deleri.
Sed quia gratia, quae est causa gloriae in eo qui habet praesentem iustitiam,
quando ipse a iustitia per peccatum decidit, desinit esse gloriae causa in eo;
ideo notitia Dei de gratia istius non est ut de causa gloriae: unde iam ista
cognitio gratiae istius quam Deus habet, non pertinet ad librum vitae gloriae:
|
|