Quod frater Iohannes de Parma, licet habuerit inimicos, tamen multos habuit
magnos amicos, qui ipsum honoraverunt, qui specificantur
inferius.
Et notandum quod, quamvis frater Iohannes de Parma
habuerit multos mordaces occasione doctrine abbatis Ioachym,
habuit tamen multos qui eum dilexerunt. Inter quos fuit magister
Petrus Hyspanus; qui factus cardinalis et postea ipse idem
factus papa Iohannes XXI, cum esset magnus sophysta, loycus
et disputator atque theologus, misit pro fratre Iohanne de Parma,
qui similia in se habebat. Nam, ut dicit Ecclesiasticus XIII:
Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
Omnis caro ad similem sibi coniungetur, el omnis homo simili sui
sociabitur. Voluit ergo papa quod semper esset cum eo in curia,
et cogitabat eum facere cardinalem, sed morte preventus non
potuit facere quod mente conceperat. Nam camera cecidit super
papam, et mortuus est. Et impleta est Scriptura que dicit, Eccli.
X: Omnis potentatus brevis vita. Papa etiam Innocentius quartus
diligebat fratrem Iohannem sicut animam suam, et quando
ibat ad eum recipiebat eum ad osculum oris; et cogitavit eum
facere cardinalem, sed morte preventus non potuit.
De Vattacio, et de honore quem fecit fratri Iohanni de Parma.
Vattatius similiter, imperator Grecorum, audiens sanctitatem
fratris Iohannis de Parma, misit ad papam Innocentium
quartum rogando quod mitteret ei fratrem Iohannem generalem,
quia sperabat quod per eum Grci redirent ad precepta Romane
Ecclesie. Cumque ibi esset frater Iohannes, tantum dilexit eum
Vattatius, quod voluit sibi donaria multa dare. Que frater Iohannes
omnia recusavit Danielis exemplo, qui regi Babylonico dixit:
Munera tua tibi sint, et dona domus tue alteri da. Cum autem
vidisset Vattacius quod frater Iohannes nichil accipere voluit,
habuit inde bonum exemplum. Tamen multum thesaurum sibi
libenter dedisset. Tunc rogavit eum quod, amore sui, cum equitaret
|
|