transire qui tantorum patrum etiam voluerit statuta infringere. igitur assidue
pro vobis Deum postulamus. veruntamen quanto lętius tanto largius. Vestra
quippe provideat solertia, ne aliquorum pręvaleat importuna clamositas,
sed ita agite, ut collata a Deo gratia augeatur et aucta corroboretur. Demumque
ęterna gaudia subrogetur. valeat in Domino pręsulatus sanctitatis
vestre tempore longo.
Erat autem tunc temporis Iohannes Sabinensis episcopus qui
huic insidiabatur monasterio et pro decimis et pro mortuorum
oblationibus quas ab initio cunctorum pene pontificum largitione
in pauperum alimoniis et confratrum stipendiis suscepimus, et
maxime pro ęcclesia Sancti Angeli in Tancia, de qua olim fecerat
iniquam convenientiam cum domno Hugone abbate qui eandem
ecclesiam Sancti Angeli tenuit et possedit in dominium huius
monasterii iniquam convenientiam ideo diximus, quia temporibus
domni Adriani primi pontificis Hildebrandus gloriosus dux
per suum pręceptum huic monasterio concesserat gualdum Tancię
in integrum cum ipsa ęcclesia Sancti Angeli, sed et Stephanus
quartus apostolicus per suum privilegium confirmavit eundem
gualdum Tancię. Karolus quoque, et Hludovicus, atque Hlotarius
imperatores per suorum paginas pręceptorum similiter confirmarunt.
Hęc omnia ignorabat pręfatus domnus Hugo abbas
utpote alienigena et alterius monachus monasterii, iccirco prędictam
convenientiam ab episcopo suscepit nescienter. itaque supradictus
episcopus post hęc insurrexit, et ad eandem ęcclesiam
Sancti Angeli armata manu perrexit, cuius altare amovens destruxit,
et reliquias ex illo abstrahens, secum asportavit. et cum
inde ad episcopium reverteretur, subito cęlo optime serenato orta
est aque, grandinis et fulguris maxima tempestas. quo viso, episcopus
secessit a via in quendam locum ubi dicitur Area, et moram
aliquantulum ibi cum ipsis reliquiis fecit. accidit autem tunc
grande miraculum, ut in ipso loco ubi reliquię manebant, nil pluvię
vel grandinis ibi cecidisset. cessante vero tempestate, rediit
ad episcopium cum magno pavore. altera autem die cum hęc
audiret domnus Berardus abbas cognomento Ortanus, elegit quendam
|
|