Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 306

appendice


Agellum, Roccam, Salisanum, podium Catini, et castella sive
terras comitales, idest Caput Farfę, Cerretum Malum, Scandriliam,
Ofianum, Montalianum, Repastum. erat autem tunc in montanis
locis noster primo electus domnus Rainaldus, quo secesserat
de hac abbatia a populo nostro inique expulsus, qui a quibusdam
consanguineis suis pecunia pręmiatis suasus, et callide ac fraudulenter
deceptus, venit ut cum eodem Berardo loqueretur. ubi
quidam interfuerunt qui eidem domno Rainaldo ex parte prędicti
Berardi sub iureiurando firmaverunt, ut haberet omni tempore
vitę suę quasdam res quę ad eius regimen honeste forent sufficientes,
idest monasterium Sancti Iohannis de Monte et quędam
alia sibi utilia. post hoc subito, ignorante ac nolente domno
Rainaldo, fecerunt per quendam, sub persona eiusdem Rainaldi,
aliud sacramentum contra prędictum Berardum quomodo ipsi callide
finxerunt. sicque domnus Rainaldus venit ad hoc monasterium,
ubi eum quidam fratres in conventu rogaverunt, ut cum
eodem Berardo concordiam haberet, et ad eorum condescenderet
voluntatem. quibus ipsc coram omnibus respondit: « Vos abbatiam
michi dedistis et postea inique ablata est a me et sine canonico
vel legali iudicio, sive etiam gratis; nunc autem nil habeo
nilque dare possum nec debeo. verumtamen pro vestro alloquio,
dilectissimi, hoc inquio, ut isto vivente et abbatiam tenente,
interim quiescam, et neque litem neque guerram ei faciam,
si ipse omni tempore observaverit quod michi sacramento firmavit.
quod si iste quoquo modo abbas esse desierit, denuntio et
notum facio, quia propter hoc vestrę nunc caritati cedo, meam
iustitiam vel rationem rectam nunquam exinde amittere volo
nec in aliquo malignari patiar ».
Cernens autem prędictus Guido his se tunc resistere publice
nullatenus posse, pręsidium sibi quęsivit Fare castri nostri, et ad
eius fidelitatem remanserunt castella hęc: Buccinianum, Tribucum,
Arces, Mons Opuli, Petra Dęmonis. contra nos vero maximę
amaritudinis felle Guido commotus, cum aliter nos dispergere
minime se vere posset vel speraret, a quibusdam nostrorum et

Torna all'inizio