Pingue solum interea regum dum lustrat uterque,
Pergami ad ueniunt urbem; quam detinet ultro
Munitam iaculis nimium sudibusque preustis,
Natura tribuente locum satis arcibus aptum,
Ambrosius pesti miser heu deuotus iniquae.
Qui regum infelix postquam defertur ad aures,
Obsidione iubent densa circumdare muros,
Ne capiat socium quemquam exteriusue remittat,
Dispersi donec populi tot luce sequenti
Conueniant captumque locis emittere firmis
Vi certent, ausit rursus ne talia quisquam.
Postera cum primum stellas Aurora fugaret,
Vrbis ad excidium properat Germana iuuentus
Vndique luctifico sonitu compulsa tubarum;
Hic fossas implent alii muroque propinquant,
Pars scalis etiam tendunt conscendere turres.
Vrget enim utrorumque nimis presentia regum,
Moenia quod retinent carum, pro munere dantum.
Omne genus contra telorum effundere ciues
Praedurisque parant hostes detrudere contis;
Nec possunt obstare tamen (tot milibus acti
Deficiunt), uerum cadit hic cum fragmine muri,
Ille ruit fossus iaculo, sine uiribus alter
Stat rationis inops. Reclusis undique portis
Vrbs patet hostili iamiam confusa tumultu.
Ecce uerenda prius nullo sub honore tenentur
Atria; nam scissis pereunt uelamina uittis
Virginis, impulsusque sacer fugit ipse minister,
|
80
85
90
95
100
105
|