Crassullus Angelus (Philippus): Annalium Philippi Crassuli de rebus Tarentinis

Pag 116


comes Nolae, Dominus Urbanus Papa, Dominus Bonifacius
Papa, comes Buchini, Pirrhus de Ugot, Dominus
Raymundus Princeps Dux venusii, comes Trojae, comes
Materae ejus pater, Dominus Thomasius de S. Severino,
et plures de eorum genere.
Quomodo Raymundus de Bautyo de Ursinis factus est
Princeps Tarenti. Hic cum erat Ludovicus II adversarius
Regis Ladislai, qui Ladislaus in favore Domini Raymundi
descendit de partibus Terrae laboris et ambo insidiaverunt
dictum regem Ludovicum ponentes obsidionem, videlicet
ipse Ladislaus in Petrulo et ipse Princeps Raymundus in
Monasterio Galeti et tantum permansit in obsidione durantibus
Scaramucciis, et infinitis projectis Ictibus bombardarum
quod Rex Ludovicus cum gente sua gallica se posuit in
tribus magnis navibus seu cocchis catalanorum hic inventis prope
castrum, et fugam arripuit, quasi nihil fecisset; sed per
Patrem et filium tanta fuit expensa pecunia, quod quasi
potuisset emi Regnum praedictum .
Anno 1392. Mense Aprilis die 24. fuit maximum praelium
inter utrosque Reges in S. Petro ad Mucata, ex parte Regis
Ludovici fuit captus Dux Venusii comes Tricarici, et
ibi captus fuit Dominus otho olim Maritus Dominae Reginae,
et comes Albericus, et Dominus Laurentius de Azarolis,
et plures alii Nobiles.
Anno 1398. Rex Ludovicus II. venit e Neap. Tarentum
sub pallio et cum Ramis.
Anno 1399. Comitissa Cupersani et Nepos ejus Pyrrhus
de Luxemburgo amoti fuerunt a Rege civitatis Tarenti,
et fuit ordinatus Castellanus Matthaeus de Bellavalle,
et Capitaneus Dominus Jordanus Pandonus de Capua miles.
Et die 3. Martii fuit factus Gubernator Tarenti Dominus
comes Materae et ipse comes posuit suum locum tenentem
Dominus Nicolaum Spinam.
Galea pyratarum Lipari caepit Navigium Nicolai de Aloa.
Princeps Raymundus de Bautio posuit suum magnum

Torna all'inizio