Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

337


quod illa die viginti milia Sarracenorum occisa fuerunt et decem
milia inter parvos et magnos et mulieres Ianuam deducta fuerunt.
et sic, peracta victoria, Ianuenses cum galeis et navibus Barcilonam
venerunt, et galeas et naves ad terram trahentes, ibidem
yemaverunt. ubi galeas et naves reficientes et omnia ad bellum necessaria
preparantes, cum comite Barcelone Tortosam iverunt
et in kalendis iulij flumen Tortose cum toto exercitu
intraverunt. tentoria igitur in terram figentes et vexilla ellevantes
et machinas et gathas et castella erigentes, ad civitatem
accesserunt, et multis prelijs hinc inde congestis, tandem de
mense decembri civitatem ceperunt. omnium autem bonorum,
que ibi inventa sunt, Ianuenses terciam partem habuerunt. duas
autem partes comes cum suo exercitu asportavit, et sic Ianuenses
post triumphum duarum civitatum cum multa gloria Ianuam
redierunt. huius etiam archiepiscopi tempore, scilicet [anno
Domini] .Mo.C.LV. Fredericus imperator fidelitatem et obsides
et multa alia gravia a Ianuensibus postulabat. que cum sibi
denegata fuissent, in furorem magnum acensus est, propter quod
viri et mulieres, parvi et magni, die ac nocte ad faciendum muros et
fortilicia insistebant. et tantum infra octo dies de muro fecerunt,
quantum infra unum anni spacium alia civitas vix fecisset. quod

Torna all'inizio