autem hoc testimonium in usitata translatione Osee,  
sic scriptum:  Ero mors tua, o mors!  quod idem  
significat; ipse enim vincit, qui fidelibus suis vincendi  
tribuit facultatem. 
53. AMBROS.  Ubi est, mors, victoria tua?  Insultantis  
etenim verba sunt. 
54. AUGUST. (lib. III  De pec. merit. et remiss.,  
cap. 11, tom. VII.)  Stimulus mortis . Quo mors facta  
est, non quem mors fecit. Peccato enim morimur,  
non morte peccamus. Sic itaque dictum est: Aculeus  
mortis quomodo lignum vitae? Non quod hominis  
vitam [ al. , vita] faceret, sed quo vita hominis  
fieret. Et quomodo lignum scientiae, per quod scientia  
fieret hominis, non quod per suam scientiam  
fecerit homo. 
55. LANFR.  Stimulus mortis . Probat mortis stimulum 
esse destructum. Stimulus, inquit, mortis peccatum  
est, hoc autem destructum est. Probat, nam  
per victoriam est destructum, quam dedit nobis Deus  
per Dominum nostrum Jesum Christum (prius a pari,  
posterius a parte), nonne per legem destructum est  
peccatum? Non [ f. , nam] lex fuit augmentum peccati,  
non destructio. 
56. AUGUST. ( lib. De perfect. justi hominis , c. 6,  
t. VII.)  Virtus vero peccati lex . Quoniam lex prohibendo  
auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus  
charitatem. 
CAP. XVI.—1. AUGUST. (lib. II  De sermone Domini 
in monte , cap. 17, tom. IV.).  De collectis autem .  
Apostolus Paulus potest videri de crastino cogitare,  
cum dicit:  De collectis autem in sanctos, sicut ordinavi  
Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite, secundum  
unam Sabbati. Unusquisque vestrum apud se ponat,  
thesaurizans quod ei placuerit, ut non, cum venero,  
tunc collectae fiant . His et hujusmodi Scripturarum  
locis satis apparet Dominum nostrum non hoc improbare,  
si quis humano more ista procuret, sed si  
quis propter ista Deo militet.
  |  
  |