Volebat dicere quod postea expoliabat eum honore impenso
et divitiis quas habebat. Ad litteram ita erat. Tanta erat avaricia
eius, quod radicem verbi inveniebat contra aliquem principem,
quasi quod proditor esset imperii; et sic calumniabatur virum et
hereditatem eius, quam postea occupabat, principe interempto.
Sed nec ipse transivit impunis. Bene enim quod merebatur accepit.
Ideo congruit ei quod dicit Ys. XVI: Finitus est enim pulvis,
consumatus est miser, defecit qui conculcabat terram. Ad litteram
de eo scriptum est: «In ipso quoque finietur imperium, quia,
etsi successores sibi fuerint, imperiali tamen vocabulo ex Romano
fastigio privabuntur». Ista scriptura vera videtur.
De dracone Apoc. XII, qualiter eum describit abbas Ioachym in libro
Figurarum.
De septem persecutionibus Novi Testamenti.
De temporibus septem sigillorum Apoc.
De apertionibus sigillorum.
Nunc secundum abbatem Ioachym de diabolo dracone dicamus,
de quo habetur, Apoc. XII: Ecce draco magnus et ruffus,
habens capita VII et cornua decem, et in capitibus eius septem diademata,
et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum celi et misit
eas in terram. De hac materia satis habetur Apoc. XVII, ubi
dicitur de muliere sedente super bestiam coccineam, plenam nominibus
blasphemie, habente capita VII et cornua X. Et exponit
angelus ibidem dicens: Septem capita VII montes sunt, super quos
mulier sedet; et reges VII sunt. Quinque ceciderunt. Unus est, et
alius nondum venit. Et cum venerit, oportet illum breve tempus
manere. Et bestia, que erat et non est, ipsa octava est et de septem
est et in interitum vadit. Et decem cornua que vidisti X reges sunt,
qui regnum nondum acceperunt, sed potestates tamquam reges una
hora accipiunt post bestiam. Hi unum consilium habent et virtutem
et potestatem suam bestie tradent. Hi cum agno pugnabunt,
et agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et rex regum,
et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles. Draco iste quem
formasti ad illudendum ei. Iob XL: Numquid illudes ei quasi avi
|
|