relictae, quas neque vidi nec sum cum aliquo locutus qui se
eas legisse dicat, sed ex iis quae videre potuimus coniectura assequor
quid illa quoque lectio praestare potuisset et, quod omnium
operum illius maxime gratum fuit, Catullum, municipem suum,
situ et squalore confectum lucemque ex diuturnis tenebris reformidantem,
ita abstersit, ut sine maiore rubore in publicum exire non
dubitarit; profuit itaque ille eximia eruditione multis, sed morum
sanctitate optimoque vivendi instituto non paucis. Quam virtutem
multi et in Victorino feltrensi, eius aequali, aeque mirari dicuntur,
|
|