| 3. Praeterea, separatio animae a corpore in Christo non fuit facta nisi propter
 redemptionem humanae naturae. Sed in instanti mortis, redemptio soluto pretio
 completa est. Ergo debuit statim resurgere.
 4. Praeterea, plus conferendum fuit Christo quam alicui alteri homini. Sed quidam
 homines qui vivi invenientur in fine mundi, statim post mortem resurgent.
 Ergo multo magis Christus resurgere debuit statim, et non in tertium diem
 resurrectionem differre.
 5. Praeterea, Matth. 12, 40, Dominus dicit: «Sicut fuit Ionas in ventre ceti... sic
 erit Filius hominis in corde terrae». Sed non fuit in corde terrae nisi quamdiu
 fuit mortuus. Ergo tribus diebus et tribus noctibus mortuus fuit. Ergo non resurrexit
 tertia die, sed magis quarta vel quinta.
 6. Praeterea, nox contra diem dividitur. Sed Gregorius videtur dicere in homil.
 Paschae, Christum de nocte resurrexisse, sicut Samson de nocte portas Gazae
 tulit. Ergo Christus non resurrexit tertia die, immo magis secunda nocte.
 SED CONTRA, in symbolo dicitur: «Resurrexit tertia die secundum scripturas».
 Praeterea, Rom. 6, dicit Glossa: «Quievit in sepulcro una die et duabus noctibus:
 quia nostram duplicem vetustatem sua simpla consumpsit». Ergo tertia die
 resurrexit.
 Praeterea, conveniens erat ut veritas mortis nobis manifestaretur. Sed «in ore
 duorum vel trium testium stat omne verbum»; 2 Corinth., 13, 1. Ergo conveniens
 fuit ut tertia die resurgeret.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, Christus non sustinuit mortem
 quia debitor mortis esset, sed ut mortem nostram sua morte destrueret. Ad hoc
 autem quod mors nostra destrueretur, duo requirebantur: unum scilicet ut ipse
 non debitor mortis mortem quam nos debebamus, pro nobis solveret; aliud est
 ut nos virtutem mortis ipsius cognosceremus, et per fidem mortis virtus mortis
 in nobis effectum haberet.
 Unde non oportuit quod morte detineretur nisi quantum congruebat ad ostendendam
 mortis veritatem: quae sufficienter manifestata fuit et congruenter per
 hoc quod tertia die resurrexit: tum quia sua morte duas nostras mortes destruxit,
 ut tangit Glossa inducta: tum quia confirmatio, quae fit per testes, ternario
 testium approbatur: tum quia perfectio in ternario consistit, ut dicitur in 1 de
 Caelo et Mundo. Alias etiam congruentias non difficile est assignare.
 | 
 |