Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 512


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod loquitur de gloria praemii accidentalis, quae non
commensuratur caritati, sed actui vel statui: quia post peccatum virgo aureolam
non habebit; et similiter nec peccator resurgens gaudium de innocentia continua.
Ad secundum dicendum, quod ab officio dignitatis aliquis repellitur propter
peccatum commissum etiam si poenitentiam egerit, sicut propter homicidium
repellitur a sacerdotio; et hoc est propter hoc quod non reducitur ad statum
tantae dignitatis, quamvis reducatur ad aequalem caritatem.
Ad tertium dicendum, quod loquendo de una et eadem caritate, verum est quod
caritas incipiens minor est quam proficiens vel perfecta; sed una incipiens
potest esse maior quam alterius qui est in statu proficientium, sicut aliquod animal
statim natum est maius quam aliud etiam perfectum.
Ad quartum dicendum, quod ceteris paribus semper ille qui habet caritatem,
recipit plus de influentia divini luminis; sed ille qui non habet caritatem, potest
plus conari, et magis recipiet.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod non est necessarium quod semper
in maiori caritate resurgat: quia etiam minor praeparatio, vel aequalis, sufficit
ad hoc quod gratia infundatur.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod similitudo illa attenditur non quantum ad
quantitatem lucis, sed quantum ad ordinem lucis ad tenebras.
Ad secundum dicendum, quod Apostolus loquitur de gratia redemptionis, quae
superabundavit ad delictum primi hominis; et non loquitur universaliter.
Ad tertium dicendum, quod peccatum non vincit caritatem propter eius debilitatem;
sed quia ille qui peccat, non utitur auxilio caritatis; et ideo ratio non sequitur.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod etiam in minori caritate potest homo
resurgere: quia quantulumcumque de peccato doleat, et ad gratiam se praeparet,
dummodo ad terminum contritionis perveniat, qua plus displicet ei a Deo
recessisse quam aliquod temporale placuit, gratiam habebit, etiam si non tantum
praeparet se quantum prius, dum fuit innocens, praeparavit.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod hoc intelligitur non semper quantum ad
maiorem quantitatem caritatis, sed quantum ad maiorem diligentiam vel humilitatem,
in qua poenitens resurgit, ad minus actuali. Minus autem malum est ut
caritas diminuatur quam ut totaliter amittatur; et minus malum computatur pro
magis bono, ut dicitur 5 Ethic. Et ideo in bonum diligentis Deum cedit peccatum,
etiam si in minori caritate resurgat: quia per humilitatem et cautelam
ab omnimoda gratiae amissione curatur.

Torna all'inizio