Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 297


hominibus, eum deponis et exterminas, vt filios prauitatis
(et) a te prolongas et destruis vt cessent ob hoc a malo quod
intendebant. Tu autem, domine rex, multitudine misericordie
tue et tuorum bonitate iram refrenasti nec ipsam super
me effudisti, et sustinuisti omnia que a me audiuisti, cum vilis
sim et paruus in oculis tuis. Et laudo inde Deum, domine
rex, propter te, quia non mandasti me perdere; nunc autem
in manu tua sum, nam que feci omnia ex dilectione mea erga
te, toto corde et potentia feci. Et si peccaui forsitan in hoc,
virtutem habes et imperium me perdere propter peccatum
meum, et meis offensis peribo. Et audiens hoc, rex intellexit,
quia non interfecerat Helebat. Letatus est valde, et respo[n]dens
ait ad Beled: Dico tibi quod est illud quod sustinuit
me non irasci contra te, quia sciebam dilectionem tuam et
tuum bonum consilium erga me et seruitium quod mihi
fideliter seruiebas, et sperabam ex tuo intellectu et prudentia
te non interfecisse reginam, quia, licet peccauerit contra
me, non tamen fecit illud ad malum et proprium odium, sed
ex inuidia quam habuit ad concubinam. Et tu quidem mihi
fecisti gratiam quam nemo vnquam fecit, et debeo te super
hoc laudare. Nunc autem duc eam festinanter ante nos.
Et exiens Beled a facie regis cum gaudio et exultatione
dixit Helebat quod se ornaret imperialibus et veniret ante
regem, et fecit ita. Et cum videret eam rex, magnificatum est
gaudium suum, et ait ad eam: Fac enim quecunque volueris,
non enim reuocabo verbum meum. Et ait Helebat:
Conseruet Deus regnum tuum, quia non debuisti penitere
mortis mee ex quo offendi contra te; tamen tua gratia et miseratio
sustinuit me et doluisti de morte mea. Et ait rex ad
Beled: Tu iam fecisti mihi gratiam propter quam debeo te
laudare tota vita mea; et vidi ex te quod nunquam rex aliquis
ex seruo suo vidit, et non fecisti mihi seruitium melius

Torna all'inizio