Revertamur ad principium hiemis, que tota fuit pulcra et
temperata a principio usque ad Purificationis festum, quo die
descendit pluvia grandis, nec sic proverbium antiquorum locum
habere potuit, ut dici posset illud Cant. II: Iam hyems transiit,
hymber abiit et recessit, sed magis illud Ps.: A facie frigoris eius
quis sustinebit? Et in vere isto anno optime arbores floruerunt,
sed descendit pruina, que flores amigdalarum et aliarum arborum
pomiferarum nec non et palmites vinearum in multis locis pro
magna parte destruxit. Et ita spes de fructuum abundantia quasi
frustrata et desperata fuit.
De olerum caristia que fuit hoc anno, eo quod non dedit Dominus pluviam
super terram.
Verumtamen multi fuerunt fructus in isto anno et magna fertilitas
frumenti, vini et olei et rerum omnium abundantia, et
annue messis extitit plenitudo, excepto quod ortolanis Deus videbatur
iratus. Fuit enim maxima olerum caristia, eo quod non
daret Dominus pluviam super terram. De quo multum gaudebant
hi qui faciunt salem et qui faciunt lateres pro fornace et pro edifitiis
construendis. Et nota quod in toto mense Martii et in toto
mense Aprilis pluvia non descendit, excepto quod in festo sancti
Georgii ad modum roris descendit pluviuncula quedam et postmodum
in festo sancti Michaelis in Maio; et sic reconciliatus est
Deus, quia postea celum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
De morte domini Guidonis de Bibianello.
Item, millesimo supraposito, interfectus fuit dominus Guido de
Bibianello et Bonifatius frater suus in principio Aprilis, Va die,
scilicet sexta feria post Dominicam de Passione, qua die in kalendario
scribitur: Ultima incensio lune paschalis, advesperascente
iam die. Ibat enim dominus Guido de Regio Bibianellum cum
cognata sua domina Iohannina, uxore Bonifacii fratris sui, qui
|
|