Petrus Damiani: Epistulae

Pag 114


Quid ergo mirum, si sancti homines et divinis legibus eruditi percepto
caritatis offitio grata vice respondeant, cum idipsum et brutum animal
videatur implesse? Et hoc fortassis exemplum quadam vobis valeat
ratione congruere. Vos enim leo non sine causa significat, qui sic dormitis
a saeculo, ut pervigiles semper oculos habeatis in Deo, illud cum sponsa
cantantes: Ego dormio, cor meum vigilat. Qui super aspidem et basiliscum
ambulatis, et conculcatis leonem et draconem . Qui denique ut leo sine
terrore confiditis et occursum adversantis nequitiae non pavetis. Pellem
autem Michol ad caput David posuit, per quam ille gladios Saul regis
evasit. Pelliciis quoque tunicis primos parentes nostros Deus omnipotens
induit, quibus utique mortales effectos reatu transgressionis exigente
signavit. Vos itaque draconteis per me nexibus expediti pellem pro benefitio
reddite vitalemque michi mortificationem vestris orationibus impetrate,
ne mihi de caetero mundus advivat, sed si quid adhuc huius vitae
mihi reliquum est, in acquirenda salutis aeternae lucra profitiat. Sed
quamquam apostolus dicat: Quia absque ulla contradictione, quod
minus est a meliore benedicitur , tamen quia karitate compellor, benedictionem
prohibere non valeo.
Omnipotens Deus a cunctis inprobi sathanae vos infestationibus protegat,
et omnia carnis ac spiritus a vobis inquinamenta detergat. Amen.
Extinguat in vobis estuantium fomites vitiorum, et florere vos fatiat vernantium
decore virtutum. Amen. Per intercessionem apostolorum
suorum Petri et Pauli ab omnibus vos peccatis absolvat, et electorum
suorum secum sine fine regnantium concives effitiat. Amen.

Torna all'inizio