(3) Nam persona et attributa persone designantur per 'quis'. Continentia cum ipso negotio per 'quid' et 'cur', quia 'cur' denotat causam negotii, 'quid' summam facti et triplicem administrationem. (4) Alie dictiones ibi continent ea que sunt in gestione negotii. Nam 'quando' designat tempus et occasionem; 'ubi' locum; 'quomodo' modum; 'quibus auxiliis' facultatem.
50. (1) CUR QUEDAM ATTRIBUTA IN ILLO VERSICULO NON PONANTUR .
(2) Queritur ergo quare loci ab adiunctis et consequentibus non ita suis circumstantiis exprimantur. Ad hoc dicimus quod continentia cum negotio ita sibi adherent quod illud nullatenus derelinquunt, quia quadam ratione subiecta sunt ipsi negotio. (3) Ea vero que sunt in gestione negotii vere possunt esse absque ipso negotio sed non e converso, quia locus, tempus, occasio, modus, facultas cuiuscumque negotii bene possunt intelligi etiam si nemo agat aliquid quod in eis fieri possit: non tamen negotium potest esse absque loco, tempore, occasione, modo et similiter facultate.
51. (1) QUE SIT NATURA ADIUNCTORUM.
(2) Ea vero que sunt adiuncta negotio non inherent ipsi negotio sed accidunt circumstantiis et tunc demum prestant argumenta
|
|