DUODECIMO KALENDAS IUNII. TRANSLATIO SANCTORUM MARTYRUM
THEOPOMPI ET SYNESII.
l. Omnipotentis Dei magnificentia sua vult pietate solita, ut sibi dilectorum suorum
servicia atque premia ad laudem sui per omnia mundo patefacta clarescant. Igitur
sancti Spiritus cooperante gratia, qualiter et quando undeque beatissimorum martyrum
Senesii atque Theopontii corpora ad Nonantulae coenobium ducta fuerint, et quae signa
atque miracula eos sint secuta, prout nostra valet fragilitas, ad hominum revocemus
memoriam.
2. Anno igitur Christi septingentesimo octuagesimo, imperii vero Karoli Magni
septimo, quidam dux, vir Deo per omnia deditus, nomine Gevardus suae saluti consulens
pro animae suae remedio quandam aecclesiam ad honorem et venerationem beatissimae
virginis Mariae matris Dei sanctaeque crucis atque martyris Fuscae in suo proprio magno
cum studio edificaverat et sancti Silvestri coenobio Nonantulensi subdiderat ibique monachos,
ut regulariter Deo servirent, constituere curaverat. Cui omnia, quae possederat,
provido atque sincero animo tradere studuerat, sui Salvatoris preceptum bene et
fideliter sequens, ut eius fieret discipulus, qui suis dixit fidelibus: ?Si quis non renuntiaverit
omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus?.
|
25
30
35
|