Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 87


ego enim cum maxime faciem tuam, tum tuas litteras diu
desideratas uidere cupiebam. que ita spiritum meum, sicut
corpus materialis cibus saciat. et ut sepe similiter reficiatur
desiderat. earum enim uisio totius preterite amicicie fuit
recordatio, scilicet tam amicabilis insimul ambulationis, stationis,
cantus et lectionis, ieiunii et conmestionis, et ceterorum
que longum est enarrare.
Est preterea, quod plus omnibus me letificavit, quia
dixisti te diuine lectioni uacare. hec enim super omnes
scientias ecclesie rectoribus conuenit. hanc si quis appetit,
est honor et conmodum corporum. hec etenim est mestorum
consolatio, merentium salus, laborantium fortitudo.
hec est peccatorum remissio, uita piorum.
Qua propter per presentium latorem x solidos lucensis
monete infortiate in requisitionem pellium, in quibus nullus
falsus nullus fractus, tibi mitto.
Ad amicum.
A cognato equiti strenuissimo uiro prudentissimo et B
uxori A solo nomine presbiter post hanc peregrinationem
eternam mansionem.
Lex etiam naturalis, karissime, nos docet debere aliis
facere quod nobis fieri uolumus.
Quod quando uis, cui cunque uis, prudenter scis et
potes agere. quis enim umquam a te consilium petiit, et
non inuenit? auxilium non accepit? aut est rationabile,
illud aliis tribuere, et mihi quasi alieno subtrahere?
Idcirco humiliter te deprecor, quatenus ad pacem conplendam,
pro qua ad te semel et iterum ueni, des operam.
hec est enim melle dulcior, auro precisior, gemmis splendidior.
hec temporalia facit inuenire, inuenta retinere, et
eterna sine fine possidere. hec conpleri debet et potest,
quia non studiose neque insidiose factum est, et quia iste
humiliter ad satisfactionem pecunie et persone per se et
per alios quibuscunque modis potest paratus est.
Item responsio.
A dei gratia presbitero uenerabili et in Christo amabili
A et B eius uxor salutem.

Torna all'inizio