| Glorificamus enim atque conlaudamus Dei nostri clementiam, qui tantam
 vobis spiritus sancti sui gratiam contulit. lam nempe praedistinatos vos habuit, antequam
 de materno prodiretis utero, quoniam: “Quos praescivit, et praedistinavit; quos
 praedistinavit, hos et vocavit; quos vocavit, illos et magnificavit”. Vere enim magnificavit
 Dominus misericordiam suam super vos et, in reges per suum apostolum beatum
 Petrum vos unguens, defensores sanctae suae ecclesiae atque fidei orthodoxae constituit,
 ut participes in hoc bono opere vestri christianissimi efficiamini genitoris. Pro
 quo digna vobis erit in celestibus regnis cum eo concessa remuneratio et cum omni
 eritis sanctorum computati collegio.
 Interea reversus ad nos Petrus primus defensorum, missus noster, detulit nobis,
 quas direxit litteras. Quibus relectis, magna cor nostrum repletum est laetitia.
 Per has quippe innotuistis, excellentissimi atque praecellentissimi filii, vos semper
 in amore beati Petri et spiritalis matris vestrae, sanctae Dei ecclesiae, atque nostro
 esse permansuros et viriliter decertaturos pro ipsius sanctae Dei ecclesiae atque fidei
 orthodoxae defensione. Et quidem nobis, boni, praecellentissimi reges, de vestra firma
 huiuscemodi constantia omnino confidendum est, magnam post Deum in vobis habentes
 spem. Sed omnipotens Dominus, “qui dives est in misericordiis”, ad perfectam vos
 perducat aetatem, tribuens vobis longeva ac felicia tempora, corroboretque in vobis
 fortitudinem brachii sui atque victores vos super omnes barbaras efficiat nationes,
 dilatans regni vestri terminos, atque de vestro praeclaro semine super regale solium
 potentiae vestrae usque in finem seculi sedere permittat pro aeterna sanctae suae
 ecclesiae universali exaltatione et fidei orthodoxae defensione.
 Sed peto, excellentissimi filii, ut imitatores vestri christianissimi genitoris efficiamini
 eiusque Deo placita sequentes vestigia, ut, sicut ipse operibus omnibus
 gentibus demonstravit, ita quoque et vos bonum quod cepistis opus perficere studeatis
 et viriliter cum eo decertare, quatenus amplissima sanctae Dei eclesiae procuretur
 exaltatio, dum vestro auxilio beatus Petrus receperit iustitias suas, dignamque ex
 hoc coram Deo et angelis eius, eodem principe apostolorum beato Petro interveniente,
 celestium praemiorum recipiatis remunerationem et vestri nominis memoria laudabili
 fama maneat in seculum seculi divulgata.
 Deus autem omnipotens, qui cuncta ex nihilo suae potentiae verbo firmavit, suis
 vos divinis adherere faciens mandatis, vestra in beneplacito suo dirigat studia tribuatque
 vobis prudentiae industriam, qualiter regni culmen gubernare valeatis, atque adversantium
 gentium nationes vestris subiciat pedibus et, sicut in praesenti vita regalem
 vobis concessit dignitatem, ita quoque et caelestia vobis conferat praemiorum gaudia.
 Bene valete.
 | 
 |