Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 480


est permanens. Comparat enim Aristoteles in 1 De generat., transmutationem
cibi in carnem adustioni lignorum. Videmus enim quod si ignis accendatur,
et continue ligna addantur, secundum quod alia consumuntur, forma
ignis semper manebit in lignis; sed tamen materia quaelibet consumitur, alia
materia sibi succedente, in qua species ignis salvabitur: et secundum hoc,
etiam illud quod pertinet ad speciem et formam carnis semper manebit; quamvis
illud quod recipit hanc formam, continue consumatur et restauretur. Haec
autem positio differt a duabus primis in hoc quod non ponit aliquid materiae
posse signari quod semper maneat; sed quaelibet pars signata, ex hoc quod est
materia in ipsa, habet quod fluat et refluat; ita tamen quod illud quod est formae,
semper maneat. Primae vero opiniones ponebant aliquid materiae signatum
semper esse permanens, in quo primo et principaliter veritas humana consistebat.
Et etiam in hoc differt, quia prima opinio ponebat alimentum nullo
modo in veritatem naturae converti; secunda autem ponebat converti quidem in
id quod est secundo de veritate humanae naturae, sed non primo; haec autem
tertia ponit converti in illud quod simpliciter et primo est de veritate humanae
naturae; quamvis enim illud quod primo in carnem conversum est, perfectius
sit speciem carnis assecutum quam illud quod ex cibis aggeneratur; tamen
adveniente cibo, in fine digestionis fit admixtio, ut totum uniformiter veritatem
speciei suscipiat sine aliqua distinctione; et secundum hoc etiam patet quod
oportet in resurrectione tantum de eo quod ex alimento aggeneratum est, resurgere,
quantum pertinet ad complementum debitae quantitatis. Et huic positioni
inter omnes magis consentio sine praeiudicio aliarum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ex illa auctoritate non potest haberi quod de
eo quod per os assumitur, nihil remaneat quod in veritatem carnis transeat:
quia haec dictio «omnis» non designat totum integrale, sed totum in quantitate;
unde non oportet quod totum per secessum emittatur, sed quod de quolibet aliquid
secedat: et hoc est necessarium, quia oportet puri ab impuro separationem
fieri: nullus autem cibus assumitur in quo non oporteat aliquid impuritatis esse
ex hoc quod in principio est dissimilis; unde si ad similitudinem reduci debeat,
oportet quod tollantur illae partes secundum quas dissimilitudo erat. Verbi gratia,
si in cibo dominentur partes terrestres magis quam in eo quod nutritur,
oportet id quod terrestre est removeri, et quod subtilius est assumi: et similiter
etiam quaecumque partes magis dominentur.
Ad secundum dicendum, quod secundum tertiam opinionem non est diversa
caro secundum materiam distincta, quae dicitur caro secundum materiam, et
caro secundum speciem; sed eadem secundum numerum caro dicitur secundum
speciem, inquantum participat formam et proprietates consequentes speciem;
sed secundum materiam dicitur, inquantum ex materia consistit. Et quod hic sit
intellectus Aristotelis, patet ex verbis Commentatoris exponentis hoc modo et

Torna all'inizio