Predicamentorum , qui dicit quod habitus dicitur per respectum
ad habituatum, exponendum est quod habituatum dicatur
non ‘habens habitum’, sed illud quod habitualiter habetur,
sicut conclusionem aliquam dicimus in aliquo esse habituatam.
Alias simpliciter loqueretur Simplicius, quia relativum non dicitur
ad subiectum nisi in quantum quoddam accidens est; sed
in quantum relativum dicitur ad oppositum, quia relativa sunt
quibus hoc ipsum esse est ad aliud quodammodo se habere,
ut dicitur in Predicamentis .
Sed addunt se dubitare dicentes quomodo poterit hoc esse
quod nostra theologia diversificetur a scientia beatorum non
in quantum est habitus sed in quantum est cognitivus propter
diversum lumen. Sic enim sequetur quod omnes scientie
humane sunt eedem sp[eci]e cum omnes innitantur eidem lumini,
scilicet lumini naturali.
Ad quod dicimus quod scientia non solum dicit cognitionem
sed etiam dicit habitum. Dicimus ergo quod in scientiis
humanis non attenditur diversitas ex parte cognitionis sed ex
parte habitus qui diversificatur secundum diversa obiecta formalia.
Unde cum comunitas accipiatur ex parte generis et diversificatio
ex parte differentiarum, dicendum est quod philosophi
naturaliter loquendo in diversificatione scientiarum consideraverunt
scientiam secundum quod scientia est quedam cognitio
habitualis, ita scilicet quod cognitio accipiatur loco generis et
habitualis loco differentie. Nos autem christiani supernaturali
lumine illustrati consideramus scientiam in quantum scientia
est quidam habitus cognitivus, ita quod habitus accipiatur
loco generis et cognitivus loco differentie. Et ita secundum
distinctionem supernaturalium luminum ponimus distinctionem
scientiarum. Ipse autem habitus scientie remanet indistinctus
secundum speciem quia omnia illa que respicit
|
|