Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1046


Ad sextum dicendum, quod invidia potest esse duplex: quaedam quae est de
prosperitate vel exaltatione hominis; et quaedam quae est de exaltatione gratiae,
sicut quod multi ad Dei gratiam convertuntur, vel aliquid huiusmodi;
et talis invidia solum est peccatum in Spiritum Sanctum; non quidem invidia
fratris, sed invidia fraternae gratiae.
Ad septimum dicendum, quod quodlibet istorum quae dicta sunt, potest dupliciter
accidere. Uno modo ex hoc quod per se voluntas tendit in unumquodque
ipsorum, ut quia aliquis non vult habere spem de futuris praemiis, aut non vult
veritati notae assentire, et sic de aliis; et hae tantummodo sunt species peccati
in Spiritum Sanctum: quia sic, per se loquendo, est desperatio vel praesumptio,
et sic de aliis, quando voluntas per se in actum desperationis labitur. Secundo
potest accidere ex aliquo exteriori, ut propter defectum rationis regentis, vel
propter aliquem impetum alicuius impellentis, sicut quando per infirmitatem vel
ignorantiam aguntur; et sic non sunt species peccati in Spiritum Sanctum: quia
sic non est dicendus aliquis desperatus per se, sed per accidens.
Ad octavum dicendum, quod quamvis multa sint quae a peccato retrahere possunt,
secundum quae distinctae sunt species peccati in Spiritum Sanctum;
tamen aliquis propter unum illorum tantum a peccando retrahitur, et alius
propter alium; et ideo non oportet ut omnia semper concurrant ad hoc quod sit
peccatum in Spiritum Sanctum.
ARTICULUS 4
Utrum peccatum in Spiritum Sanctum sit irremissibile
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum in Spiritum Sanctum non sit irremissibile. Remissio
enim peccati fit per gratiam. Sed «ubi abundavit delictum, superabundavit et
gratia», Rom. 5, 20. Cum ergo peccatum in Spiritum Sanctum sit gravissimum,
videtur quod maxime sit remissibile.
2. Praeterea, caritas est perfectior spe, et fides prior ea. Sed peccatum oppositum
fidei, scilicet infidelitas, et oppositum caritati, scilicet odium, sunt remissibilia.
Ergo et desperatio, quae opponitur spei, est remissibilis, et eadem ratione
aliae species peccati in Spiritum Sanctum.
3. Praeterea, quatuor dicuntur in nobis sicut poenalitates ex peccato primi
hominis provenisse, scilicet ignorantia, infirmitas, concupiscentia et malitia.
Sed infirmitas et ignorantia excusando peccatum, remissibile ipsum reddunt.
Ergo et eadem ratione, malitia; et ita peccatum in Spiritum Sanctum, quod est
ex certa malitia, remissibile erit.

Torna all'inizio