tali, indictione tali, presentibus testibus talibus, per
talem numtium; qui numtius die tali retulit sibi hanc
possessionem predictarum rerum sibi dedisse.
DE NOTITIA DATA CONTRA ABSENTEM.
In Dei nomine amen. Tempore tali, et existentibus
talibus et cetera; certum est quod talis apud eandem
curiam, que fuit de tali absente, ita quod non posset
inquiri a quo petebat et cetera; pro quo I. absente, die
tali, retulit talis numtius inquisivisse et denumtiasse
apud domum et ecclesiam et vicinos ad fines, et per
contratam, quod talis erat conquestus de eo apud talem
curiam, ut si quis vult ipsum defendere veniat ad curiam.
Item, die tali, numtius talis, retulit predam soldorum
.v., vel, preda non inventa, retulit fecisse
guastum soldorum .x. in bonis eius, secundum formam
curie et constituti; vel, non inventis bonis, ubi
nec predam nec guastum facere posset. Iterum denuntiavit
ut supra, ideoque data est possessio et cetera, ut
supra; hoc addas in fine: positis testibus. Item, eodem
loco, coram eisdem testibus suprascriptis, dictus I., et
pro eo et eius rogatu et mandato, talis, et quilibet in
solidum, promisit michi notario, recipienti pro dicto I.
absente, quod si apparuerit ipsum I. non esse absentem,
vel dictum creditorem non debere ipsum debitum,
ut dictum fuerit; alioquin: promisit dare michi pro eo,
nomine pene, libras tot, et dampna et expensas resarcire,
et post hec ex pacto firma tenere, sub ypotheca
rerum suarum, et ren(umptians) et cetera.
DE PRECEPTIS ET DE EXECUTIONE SENTENTIE ET
PRECEPTI ET GUARENTIGIE.
In Dei nomine amen. Dominus I. iudex talis curie,
nomine sacramenti, precepit tali confitenti dare debere
tali libras tot, ut solvat ei de hinc ad diem talem; vel:
talis iudex, mandando executioni sententiam latam a
tali iudice, scriptam per manum talis notarii, pro tali,
contra talem, in libris tot, vel preceptum talis iudicis,
|
|