si canis aliquis occideretur et ipse ante alium canem poneretur,
ipse de illo nullatenus manducaret; nedum vos qui homines
videmini rationabiles ». Ad hoc michi respondebant dicentes:
« Hoc facimus ne vermes comedent eius carnem. Ideo que carnem
eius comedimus ut anima eius aliqua non paciatur pena, nam
si eius carnem vermes comederent ipsius animam magnas
pateretur penas ». Et sic tantum dicere poteram quantum ego
volebam quod nunquam aliud credere volebant, nec ab isto
ritu discedere quem tenebant.
5. Multe alie novitates illic habentur quas non scribo, nam
si homo eas non videret, credere non posset, quia in toto
mundo non sunt tot et tanta mirabilia quot sunt in isto regno.
Hec autem scribi feci, quia certus sum et in nullo dubito quod
sicut refero ita est.
6. De hac insula requisivi multos qui hoc sciunt, et omnes
uno ore iocuntur et dicunt, quod hec India bene viginti quatuor
millia insularum continet sub se, in qua etiam bene sunt LXLIIor
Reges corone. Maior pars insule huius bene ab hominibus
habitatur.
7. Hic ipsi Indie facio finem et nichil de ea aliud dicere
volo, sed solum intendo dicere de India superiore.
De provincia Manci que habet sub se duo milia
magnarum civitatum, que est pars imperii magni Canis. Cap. XIX.
1. Ubi sciendum est quod dum navigarem per mare occeanum
versus orientem per multas dietas, ad illam nobilem provinciam
Mançi ego veni. Quam provinciamr vocamus Indiam superiorem.
|
|