Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 270


Cap. IV
Fredericus Lancea viginti quatuor triremibus, quas
a Pisanis acceperat, Romam pervenit; indeque
profectus, Cajetaque vastata, Siciliam petit: ibique
in Melatii plano castris positis, a Corrado Capucio
atque Frederico auxilium implorat, qui, ei
invidentes, societatem cum illo inire nolunt. Robertus
interim de Lavena viginti duabus triremibus
e Provincia Messanam venit; ibique Karoli vicario
sibi adscito, collatis viribus in Lanceam comitem
proficiscuntur.
Pisani interea Romam vigintiquatuor galeas
praemittunt armatas in subsidium Corradini,
quibus comes Fredericus Lancea praeerat capitaneus
institutus. Hae quidem galeae nonnullos
regni barones et exules in regnum devehendos
excipiunt; fretaque petentes, Cajetam obsident et
circumdant, ac damnificant quantum possunt.
Multa enim Cajetanorum viridaria devastarunt,
et apud Molas praecipue arbores sine fine pomificas
et fructiferas securibus, bipennis, et
asciis exciderunt. Tandemque in Siciliam remigantes,
quam jam fere totam praedicti Corradus
Capucius et domnus Fredericus hostiliter
occuparant, apud Milatium primordialiter applicarunt;
ibique dictus comes figens anchoras,
rudentibus extenis ad terram, descendit ad aridam,
et quamplura castra in plano Milatii intercepit,
et munivit pro velle. Sed, quia comes
ipse Corradini se vicarium appellabat, Corradus
Capucius, qui ejusdem Corradini vicariatus
nomen usque tunc gesserat, et domnus Fredericus
etiam, inter quos latens invidia ex sociae
potestatis impatientia bulliebat, dolere vehementer
ac invidere coeperunt, et in pugnando
tepescere, ac intra se, nullis impellentibus
aut praevalentibus contra eos, debilitari segnius
et avelli. Cumque praedictos et gentem ipsorum
dictus comes in sui subsidium peteret adventuros,
hac intentione commonitus, ut se cum eo in plano
Milatii jungeret, et messanensem civitatem,
ubi vicarius regis praedictus cum multis baronibus
Calabriae et nonnullis fratibus hospitalis
sancti Johannis jerosolymitani, convenientibus
ibi de toto regno Siciliae, morabatur, per terram
variis insultibus invaderent et per mare,
comitis ejusdem vocationem non attendunt improvidi,
et invidi plus, quam expediat, se cum
eo jungere aspernantur.
Interea galeae de Provincia vigintiduae Messanam
jam veniunt, quarum dux et rector est
dominus Robertus de Lavena juris civilis professor;
cum quibus Messanenses novem alias galeas
armarunt illico, quarum fecerunt praepositum
quemdam Matthaeum de Riso civem Messanae,
nautam audacem et securum in mari inter omnes
alios de civitate praedicta. Sicque, dum in
auribus militum, qui erant Messanae pro rege,
praedictorum Corradi et comitis Frederici plurimorum
relatibus invidiae nota jam crebresceret,
confortantur regii contra hostes, aliquali

Torna all'inizio