per eum, legem illis instituens, ad optatam eos illis perduxit requiem. Cui etiam
Iosue, ut praeliaretur bella Domini, adnectit atque alios sui divini nominis cultores
eis concessit auxiliatores. Sed in omnibus illis non ita complacuit eius divina
maiestas, sicut in Davit rege et propheta, testante eodem misericordissimo Deo nostro
in id quod ait: “Inveni David servum meum secundum cor meum, in oleo sancto unxi
eum”, cui et regnum et semini eius in aeternum gloriose tribuit possidendum. Sic
enim, praecellentissimi atque nobilissimi filii, a Deo instituti reges, isdem dominus
Deus noster in vestra christianissima conplacuit excellentia atque, in utero matris vos
sanctificans, ad tam magnum regale provexit culmen, mittens apostolum suum, beatum
Petrum, per eius nempe vicarium, et oleo sancto vos vestrumque praecellentissimum
genitorem unguens celestibus replevit benedictionibus et sanctam suam catholicam
et apostolicam ecclesiam atque orthodoxam christianorum fidem vobis commisit exaltandum
atque viriliter defendendam. Quod profecto, excellentissimi filii, spiritus sancti
gratia repleti et celesti protectione adiuti agere totis nisibus statuistis. Et vestro
auxilio atque certamine ipsa sancta Dei ecclesia, spiritalis mater vestra, ab inimicorum
insidiis liberata exultat in domino Iesu Christo, et in conspectu divinitatis vestra
effulgent pia opera, et curn David atque Salemone regibus et ceteris Dei cultoribus
vestra in celestibus regnis adscripta sunt nomina.
Interea, dum tanto vestro beneficio dinoscimur esse relevati, amor nos hortatur,
christianissimi ac dulcissimi filii, de vestra prosperitate sedule addiscere et in Domino
gratulari. Et ideo visitationis atque salutationis paterno affectu his nostris apostolicis
apicibus persolvimus vinculum, magnopere praesentem Petrum, primum defensorum
sanctae nostrae ecclesiae nostrumque fidelem missum, ad vestram dirigentes excellentiam,
quatenus desiderabilem nostra vice referat salutem. Quem petimus benigne
a vobis suscipi et de vestra per eum sospitate nos certos laetosque reddi, obnixae
petentes, dulcissimi filii, excellentiam vestram, ut, pia vestigia sequentes, imitatores
efficiamini christianorum parentum vestrorum, avi nempe et proavi atque excellentissimi
et a Deo instituti magni regis, genitoris vestri, et praecellentissimae genetricis
vestrae, a Deo conservande reginae, qui vere prae omnibus regibus fideles Deo et
beato Petro esse comprobantur, quorum merita in celestibus regnis fulgent. Unde
et petimus misericordissimam Dei nostri longanimitatem, ut, sua vos gratia protegens,
aevis et prosperis temporibus regalia sceptra concedat perfruenda, dilatans terminos
regni vestri, et victorias vobis de caelo tribuat omnesque adversarios vestris prosternat
vestigiis et sicut terrenum, ita et celeste regnum vobis per infinita secula tribuat
possidendum.
Bene valete.
|
|