Dei. Et, quod est gravissimum, nunquam mali poterunt 			  c.77r.a  
penitere nec se corrigere nec mori, quamquam 
per dolorem sepius mortem querant ipsamque vocent 
sepius alta voce, dicente Poeta materno, in primo c. pri- 
me partis: 
"  Vederai gli antichi spirti dolenti, 
Che la secunda morte ciaschum grida"   
Et si dicas quomodo sciri potest quod tales apud Inferos 
pene sint, rspondeo: "  per dicta Sanctorum, quibus talis 
revelacio facta est, secundum id Apostoli dicentis ad Romanos 
c. primo: ‘Revelatur ira Dei de celo super omnem 
impietatem et iniusticiam hominum hiis quibus manifestavit 
Deus"  . Vis ut epilogem ante dicta? Quid aliud est 
Infernus nisi nox, lacrime, fetor, sitis, fames, frigus, estus, 
stridor, vincula, vermes, discordia, superbia, confusio, remorsus 
consciencie, timor, desperacio, odium Dei et omnium 
rerum? dicente Poeta materno in tercio c.prime partis 
"  Biastemavan Dio e i lor parenti, 
L’umana spetie il luogo el tempo el seme 
Di lor sementa e di lor nascimenti"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |