I 44
Petrus Perusinus mel de petra.
De thesauris vestris nova profertis et vetera, sed de veteribus sic credimus veterani, quod nova illis
relinquimus, qui innovant signa et immutant mirabilia, et utinam novarent novale volentes serere
inter spinas! Ecce audivimus, quod iudicio voluntatis exponinmur, sed scimus, quod cum resederit
pro iudice ratio, nobis in Domino vestra iustitia respondebit. Verum obicitur, quod post ingressum
nostrum damna et pericula iussio debuit repentina precidere, tamquam per biennium excitata turbatio
potuerit plenam recipere de brevi temporis mora quietem, quasi grandis ignis incendii nullum
reliquerit fumum reliquiis et fornacis recenter extincte non sentiet manus propinqua calorem! Quid
plura? Sunt, qui detrahunt, quibus ista proferimus: materia paratur ad pacem, et si non quieverint,
super eos guerre non deerit apparatus. Apponuntur eis aqua et ignis; extendant ad quod voluerint
manus suas. Nos autem divina clementia, ut speramus, innoxios conservabit.
I 45
Cum latum pandat delinquentibus sinum, qui non condemnat errata, eo quod negligere perturbare
perversos nihil sit aliud quam fovere, miramur, quod scelus diebus istis Signie perpetratum non
invenit apud vos nec levis ultionis iudicium nec etiam iustitie zelatorem. Cum autem publice utilitatis
intersit, ne crimina remaneant impunita, domino Iohanni Caputio, subdiacono et capellano
domini pape, commisimus vices nostras, ut sic ad vindictam dexteram rigoris extendat, quod culpa
cognoscatur in pena. Quocirca vobis sub debito iuramenti, quo tenemini curie, ac pena ducentarum
librarum districte precipimus, quod predicto domino I. sic super predictis et aliis, que a domino
papa committuntur eidem, efficaciter assistatis, quod offensam paucorum non oporteat porrigi in
plurium ultionem.
I 46
Ad honores et commoda vestra nos hactenus libera invitabat affectio, sed amodo trahet necessitas,
cum retributionis debitum exigat, quod gratis olim animi liberalitas offerebat. Vestrum ergo erit
exigere, quod debetur, cum a vobis gratia multa processerit et debitor vinculum obligationis
agnoscat.
|
|