18.  Adversus presbyterum . Prospexit ergo Apostolus 
quam facile adversus presbyteros accusationes  
adnasci possunt, eo quod interdum increpant obnoxios  
pro amissis deliciis. 
19. LANFR.  Tribus testibus , id est, nisi accusator  
habeat duos aut tres testes criminis quod  
contendit. 
20. AUGUST. ( lib. De verb. Dom . serm. 16, cap. 7).  
 Peccantes . Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus,  
quae peccantur coram omnibus; ipsa corripienda  
sunt secretius, quae secretius peccantur. 
21. LANFR.  Communicaveris . Qui indignum ordinat, 
peccatis ordinati et ipse communicat. 
22.  Te   ipsum   castum . Quasi diceret: qui indignos  
juberis repellere, teipsum debes in vitae munditia  
custodire. 
23.  Noli   adhuc   aquam . Quia castitatem servandam  
praecepit, ne immoderatam abstinentiam vel augere,  
vel tenere vellet, hoc subjungit. Vel quia infirmatus  
fuerat, necdum ad plenum convaluerat. Vel ideo dicit,  
adhuc cum juvenis sis, donec majoris sis aetatis. 
24. AMBROS.  Noli   adhuc   aquam   bibere . Contemplatione 
continentiae adhuc aquam bibebat, et quia  
frequenter aliorum causa, talia agimus, ne videamur 
indifferentes esse erga conversationem, bene  
adjecit. 
25.  Quorumdam hominum . Vult dicere quia sicut  
delinquentium hominum non recte intuentium delicta  
manifestata sunt, quae illis in futuro saeculo poenas  
sunt provisura, licet faciant aliqua quae multos  
latere potuerunt; sic et de illis qui recte vivere  
instituerunt, plurima quidem illorum manifestata  
sunt hominibus. Sunt etiam multa quae lateant  
multos; hoc enim significat dicens:  et quae aliter se  
 habent, et abscondi non possunt . Utere vero vino 
pro ipsa infirmitate, sciens et illa quae homines  
conjiciunt, etsi recte vivamus, bona esse, plurima 
  |  
  |