Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

205


suam, ut membra sua. videmus etiam quod humor arboris
fluit a radice in ramos, non a ramis ad radicem. radix
est pater, ramus est filius. et ideo amor a patre, qui est
radix, magis fluit in filium, qui est ramus, quam a filio in patrem.
iste etiam amor naturalis respectu filij maior est in matre, quam in
patre; et una causa est quia illam rem plus diligimus, in qua maius
ius habere nos scimus. quamvis enim filius quantum ad corpus,
sit res propria patris et matris, tamen mater plus habet ibi de sua
substantia, sicut dicit Philosophus, quam vir. et ideo maius
ius in corpore filij habet, quam vir. secunda causa est
quia illam rem plus diligimus, circa quam plus laboramus. mater
autem plus laborat circa filios quam pater, tam in portando quam
in pariendo, quam etiam in nutriendo. tertia causa est quia illam
rem plus diligimus, quam certitudinaliter nostram esse scimus.
mater autem pro certo scit quod filium talem de se generavit;
vir autem, etsi credat, tamen certus non est quod sit de
suo semine generatus. in hoc tamen differunt amor patris et

Torna all'inizio