suo. Propter quod unusquisque unum bovem in fronte de auro
vel de argento semper portat, in signum quod ille bos est Deus
eorum.
2. Omnes istius contrate tam homines quam mulieres nudi
vadunt, nichil de mundo portantes nisi unam tovaleam in qua
suam verecundiam ipsi tegunt.
3. Hii sunt magni corpore et valde fortes in bello, ad quod
dum ipsi nudi pergunt, solum unum clipeum portant qui ipsos
cohoperit a capite usque ad pedes. Dum autem sic vadunt ad
bellum et eos contingit capere aliquem qui pecunia exigi
non possit, statim comedunt ipsum; si vero pecunia exigi possit,
ipsi eum abire permittunt.
4. Rex istius contrate bene trecentas perlas ad collum portat
multum magnas; propter quod pro diis suis cotidie trecentas
orationes ipse facit. Hic eciam unum lapidem preciosum
rubim, bene longum et magnum una spana, in manu sua portat;
quem lapidem cum sic portat videtur esse quedam
flamma ignis. Et ut dicitur, iste est nobilior et preciosior lapis
quam sit in mundo. Verumtamen magnus Imperator Tartarorum
Catay illum lapidem preciosum nec vi nec pecunia nec
etiam ingenio unquam habere potuit. In hac etiam contrata
ipse Rex bene iustitiam tenet et observat. Unde per totum suum
regnum quilibet potest ire securus. Multa etiam in hac contrata
sunt que ego non curavi scribere.
|
|