5. Praeterea, pronior est homo ad peccatum, ad minus in statu naturae corruptae,
quam ad virtutem: virtus enim est circa difficile. Sed qui habet unam virtutem,
habet omnes. Ergo multo fortius qui habet unum vitium, habet omnia.
SED CONTRA, peccatum contingit infinitis modis, secundum Dionysium,
et Philosophum. Sed impossibile est infinita inesse
eidem. Ergo non possunt omnia peccata connexa esse.
Praeterea, Philosophus dicit in 4 Eth., quod malum si sit integrum,
importabile fieret, et seipsum corrumperet. Sed si inessent omnia peccata uni,
esset malitia moralis integra. Ergo hoc non potest stare.
Praeterea, contraria impossibile est inesse eidem. Sed contrarium est unum
vitium alii, sicut prodigalitas liberalitati. Ergo impossibile est esse peccata
connexa.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in peccato duo sunt, scilicet aversio et conversio.
Ex parte aversionis peccata connexionem habent, inquantum avertuntur a bono
incommutabili: sed ex parte conversionis nullo modo connexionem habere possunt,
sicut habent virtutes. Virtutes enim habent esse ordinatum, quia in ipsa
potentiarum ordinatione consistit ratio virtutis; sed peccata praeter intentionem
et per accidens fiunt; et ideo non reducuntur ad rectum ordinem, nec in
aliquo uno connecti possunt. Et praeterea, peccata ex operibus sunt, et contingunt
omnifariam, nec sunt ab aliquo principio infundente, sicut virtutes.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad amissionem
summi boni, a quo omne peccatum avertit: quo amisso, quidquid virtutis habebatur
deperit, et omnia virtutum merita mortificantur.
Ad secundum dicendum, quod peccatum quandoque nominat actum; quandoque
autem nominat maculam, quae est privatio gratiae et virtutis per comparationem
ad actum praecedentem; quandoque etiam nominat reatum, qui est obligatio
ad poenam propter actus inordinate commissos; et ideo secundum diversos
actus diversae maculae sunt, et diversi reatus, quamvis sit eadem virtus, vel
gratia, qua privantur.
Ad tertium dicendum, quod a caritate procedunt virtutes secundum ordinem
rectum; et ideo consonantiam et connexionem habent: sed ex amore inordinato
sequuntur vitia extra ordinem; et ideo contrarietatem ad invicem habent, et
multifariam dividuntur.
Ad quartum dicendum, quod immediata oppositio, secundum theologos, virtutis
et vitii, intelligitur quantum ad actus, et non quantum ad habitus. Aliquis enim
per unum actum peccati mortalis perdit omnes habitus virtutum, non tamen per
|
|