Petrus Damiani: Epistulae

Pag 321


Enimvero cum te cordis acumen permovet ad querelam, quid aliud agis
quam adversus Deum per eadem, quae Deus contulit arma confligis? Et
cum ingratum esse Deo non parvi sit criminis, formidolose tibi cavendum
est, ne inde contra Deum prosilias in tyrannidem, unde graciarum illi
debueras accionem, et dum scienciam, quae inflat, immoderacius flagitas,
karitatem, quae aedificat, insipienter offendas. Qui enim scis, utrum
dispensator meritorum omnipotens Deus ad hoc tibi suptilioris ingenii
perspicaciam agilitatemque contulerit, ut iam tibi quodammodo signum
futurae remuneracionis ostenderet, et occidentem illam scienciam, quam
pro illius amore sprevisti, vivaci mentis acumine compensaret? Nam cum
litterae oriantur ex sensu, non sensus procedat ex litteris, cui sensus incolomis
est, litteras non requirit. In litterario quippe ludo, ubi pueri prima
articulatae vocis elementa suscipiunt, alii quidem abecedarii, alii sillabarii,
quidam vero nominarii, nonnulli iam etiam calculatores appellantur, et
haec nomina cum audimus, ex ipsis continuo quis sit in pueris profectus
agnoscimus.
Cui vero per donum sancti Spiritus intellectus aperitur, quia per conceptum
vigorem vivacis ingenii cuncta facile comprehendit, his ad discendum
gradibus magnopere non egebit. Sicut de tribus illis pueris dicitur,
quia dedit illis Deus scienciam et disciplinam in omni libro et sapiencia,
Daniheli autem dedit intellegenciam omnium visionum et somniorum , ita
ut Babyloniorum sapientes ad eorum prudenciam non attingerent, eosque
magi, arioli, vel aruspices in mysteriorum caelestium revelacionibus non
aequarent.
Sed ut veteribus omissis ad modernos interim veniamus, beatus Benedictus
ad litterarum studia mittitur, sed mox ad sapientem Christi stulticiam
revocatur. Et quia scolam pia rusticitate mutavit, hoc de se scriptum
reliquit in capisterio mulierculae, quod de se mundi sapientes exprimere
nequeunt in mensa geometricae vel astronomicae disciplinae. Litteras et
Martinus ignorat, sed hic fatuus et imperitus perditas trium mortuorum

Torna all'inizio