et fere omnibus fulcimentis ornata, ad
Panormum et Messanam proponit copertas equorum,
sagittas, balistras, arcus, et missilia in
multitudine fieri, et per eos artificari, qui unius
cujusque rei experientiae nomen habent, et multa
facit cum festinantia multa parari, quae ad
tantum credit passagium opportuna. Quingentos
pullos dexterios custodiunt in valle Mazariae;
facit etiam in valle Mazariae dictos pullos dexterios
de diversis jumentorum suorum armentis
electos cum sollicitudine custodiri, et exacta diligentia
connutriri. Interim autem cum Venetis
per sollemnes nuncios contra Paleologum se confederat,
et init pacta cum eis, fide vallata, quibusfavet
et annuit summus pontifex requisitus. Veneti
ergo cum toto exercitu, quem habent, aut
habere possunt in mari, usque ad guerram finitam
juvare fideliter pollicentur. Imperator autem
constantinopolitanus, gener regis praedicti,
qui regem ipsum in istantia quotidiana sollicitat
ut paret cum celeritate passagium, dum
tempus habet adcommodum, omnia quaecumque
rex cum Venetis operatur, ipsis Venetis securum
et servatum promittit, gratificat, et acceptat.
CAP. XIII
Regnicolae denuo vexantur, injuriisque afficiuntur:
itaque eorum millia ultro exulant.
Propter hujusmodi ad haec ordinamenta passagii,
quibus omnes regni terrae sollicitantur ad
operas, multa gravia regnicolis imprimuntur,
et graviora prioribus inculcant; collectae, ac
mutua, et alia servitia praeter oppressiones infandas,
quas a singulis terris regiae curiae
exigit amplitudo, pravitas officiositatis ingeminat,
gravat oppressos, et onerat importabili sarcina
oneratos. Omnes feudatarii, omnesque nobiles,
milites, et burgenses, et quaecumque personae
habiles ad pugnandum habere viderentur,
per diversorum locorum officiales jussi regis exacta
indagine singulariter recensiti in quaternis
curiae, tempore pedagii ad transfretandum cum
rege possint sine labore perquiri, memoriter annotantur,
nonnullos tantum fraus et dolus officialium
quaterno intitulat in dicto passagio aggregandos,
quos ad bellum nec vires nec animus
reddit aptos.
Perterrentur igitur adeo mille de regno, quod
potius eligunt, regno dimisso, fugere, quam diem
passagii expectare. Dicunt enim: "Sumus aere
tenues et exhausti, ac exactione collectarum
plurimum fatigati, plusquam valeant virium nostrarum
facultates. Rex forsitan tempore passagii
dabit nobis aliquid pro stipendiis trium mensium,
tum postea nobis transfretantibus nihil
dabit, et nos solummodo pro necessariorum apparatibus
in ipso principio indigemus majori
quantitate pecuniarum, quam valeant omnia
nostra bona. Quid ergo nobis est potius, aut
|
|