: Passio beati Arialdi martyris qui ad sanctum Dionysium tumulatur

216


de morte Arialdi, immo quasi deliberassent de vita eius respicientes
vident naviculam concite venientem duosque homines deferentem. Hi
enim a dicta Oliva mittebantur, timente ne priores ministri Arialdo vitam
donarent: de his quippe maxime confidebat, quos in mortem eius iamdudum
anhelare cognoverat. Egressi de nave ut sunt, aiunt ad ceteros: << Ubi
est Arialdus? >> . Respondent: << Mortuus est << . At illi: << Nobis iussum est videre
illum, sive vivum, sive mortuum >> , et circumspicientes, illum viderunt
in saxo sedentem. In quem protinus irruunt gladiis evaginatis. Alter vero
eorum dextram aurem Arialdi arripit, alius aliam, simulque inquiunt: << Dic
nobis, proditor, si Guido archiepiscopus noster est verus >> . Qui respondit:
<< Non est, ut saepissime praedicavi, quia opera praesulis in eo non sunt >> .
Tunc illi feroces Arialdo ambas aures amputant. Interrogatur iterum si
Guido verus esset archiepiscopus; cui, solitam animi constantiam retinenti,
nasus cum labio superno abscinditur. Demum ambo oculi sunt effossi. Postea
dextram manu truncant, inquientes: << Haec est quae litteras Romam
directas scripsit >> . Deide genitale membrum gladio radicitus incidunt, clamantes:
<< Praedicator castitatis fuisti, sic et tu castus eris >> . Sentiens autem
beatus Arialdus dolores maximos, clamabat: << Circumcidederunt me dolores
mortis
, Domine Iesu. Gratias ago tibi, Christe, meque hodie inter sanctos
martyres tuos collocare digneris. Ut enim testis mihi es, pro veritate morior >> .
Post haec sub gutture linguam evellunt, dicentes: << Nunc sileat lingua
quae clericorum familias exturbavit dispersitque >> . Et in his tormentis
animam reddit Creatori, corpus vero per eosdem quocumque modo tumulatum
est.
62. Super eius sepulchro omni nocte luminaria apparebant maxima;
quod piscatores in noctibus videntes, publice divulgabant. Haec cum audiret
Oliva, eruderato corpore, in alterum locum transferri fecit. Sed, cum
eadem lux consimiliter appareret, in alium illico locum tumulari iubet, ubi
simili modo lux noctibus videbatur.

Torna all'inizio