Comitrix ac Ianue domina. Requisierunt nobis consules, communia  
et homines locorum et terrarum totius vallis diverii domiossullae  
ut eorum statuta et ordines diversis temporibus  
facta et edita numero centum vigenti sex: quorum primum  
incipit: In primis statuerunt et ordinaverunt quod si aliqua  
discordia nasceretur inter consules et credentiarios et consiliarios  
communis fatientium offitium dicti communis et simul  
non concordarent quod incontinenti per suum sacramentum  
etc. Ultimum vero incipit: item quod pedagiarius qui incantaverit  
somas etc. et finit: amittat ipsum depositum quotiescumque  
fuerit contra praedicta etc. confirmare et approbabare  
velimus. Nos autem cupientes ipsorum exponentium  
requisitioni annuere propter singularem eorum fidem et devotionem  
quam nobis et statui nostro gerunt videri et examinari  
fecimus praedicta statuta et ordines per spectabiles  
de consilio nostro Iustitiae qui nobis retulerunt quod statuta  
ipsa et ordines iuxta ritum et morem hominum in dicta valle  
diverii habitantium honesta satis aequaque et tolerabilia sunt  
et merito confirmanda. Harum igitur ferriae attentis rationibus  
et respectibus superius allegatis suprascripta omnia statuta et  
ordines et contenta in eis confirmamus et approbamus et effectum  
sortire volumus et iubemus. Mandantes insuper quibuscumque  
officialibus dictae vallis praesentibus et futuris  
quatenus dicta statuta et ordines et contenta in eis observent  
ac inviolabiliter observari faciant pro quanto gratiam nostram  
cari pendunt usque ad nostrum beneplacitum. In quorum testimonium  
praesentes fieri iussimus et registrari nostrique  
sigilli munimine roborari. Datum Mediolani die quarto julii anno  
MCCCCLXVI. 
FRANCISCUS.
  |  
  |