eundem monasterium Sancte Marie, cum omnibus suis
pertinenciis, ut dixerat, sed semper sub potestate, et ordinacione
palacii fuisset. Nos ergo talia audientes interrogabimus Bernardum
et Heroicum, si per testes talem approbacionem facere possent,
quod pars palacii illum monasterium Sancte Marie, sicut
dixerat, sub sua dominacione et ordinacione per triginta annos
habuisset, et haberet eciam in antea. qui dixerunt, ut inde consignare
non possent. at vero, iuxta decreta principum, testes
istius statuerunt, ut si inde ausi fuerint pars monasterii iurare iuxta
legem et consuetudinem terre istius per sacramenta, illas definiret.
quod nos secundum illorum statuta iudicavimus, ut ipse Maio abbas
quinque scariones sui monasterii iurare faceret, quod illum monasterium
Sancte Marie, et ipse dicte terre culte vel inculte per
iam dictos fines ab illo tempore, quod predictum est, et usque ad
tempus eiusdem domni Adelchis, tam ipse Maio abbas, quam et
antecessores eius in sua potestate et ordinacione tenuisset, et dominasset,
et sive ab eadem domna Theoderada, et Gysulfo filio
eius, qui per predictam offercionem, nec non et ab imperatoribus,
<sive principibus> testes ipsorum precepta, sicut dixerat in eorum
[.....], in eodem cenobio Sancti Vincencii emissa habuisset, ut
superius dixerat. in eodem vero die uterque ante nos venerunt,
et continuo ipse Maio abbas ostendit quinque scariones sui monasterii,
idest Magelgarius, et Maione, Stephanus, Ragimpertus, et
Odelpertus, et ita eos ad sancta evangelia iurare fecit predicto Bernardo,
et Heroico pro parte palacii, quod ab illo tempore, quo
predicta domna Theoderada, et Gysolfus filius eius ipsum monasterium
Sancte Marie cum predicta terra culta vel inculta, per iam
dictos fines, cum omni eius pertinencia datum et offertum fuit
per iam dicta offercione, ut diximus, in memorato monasterio
Sancti Vincencii, et usque ad tempus domni Adelchis securiter ipse
Maio abbas, et antecessores sui, sine contradiccione partis palacii,
in ea potestate et ordinacione tenuisset et dominasset, et postea
|
|