Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 301


Quod decet omnes cives, et maxime reges, et
principes sic solicitari erga filios ut ab
ipsa infantia bonis moribus imbuantur.
Cap. VI.

Quanto anina est nobilior corpore, tanto omnes cives
et maxime reges et principes magis solicitari
debent ur proprii filii perfecti in anima, quam in
corpore. Si ergo solicitantur circa haereditatem, et circa
numismata, ut possint subvenire filiis quantum ad indigentiam
corporlamen: multo magis solicitari debent,
ut habeant perfectam animam, et ut virtutibus et bonis
moribus imbuantur. Et quia hoc, tantum existit bonum,
non debet per negligentiam praeteriri: sed ab ipsa infantia
instruendi sunt pueri, ut relinquentes lasciuiam sequantur
bonos mores. Possumus autem quadruplici via venari,
quod ab ipsa puerilitate instruendi sunt pueri ad
bonos mores. Possumus autem quadruplici via venari,
quod ab ipsa puerilitate instruendi sunt pueri ad
bonos mores. Prima via sumitur ex naturalitate delectationis.
Secunda, ex rationis defectu. Tertia, ex pronitate
quam habemus ad malum. Quarta, ex vitatione
oppositi habitus. Prima via sic patet. Nam secundum
Philosophum in Ethic. adeo connaturale est nobis
delectari, quod ab ipsa infantia delectari incipimus:
nam et pueri statim delectantur, cum incipiunt suggere
mammas. Si ergo sic ab ipsa infantia nobiscum crescit
concupiscentia resistendum: ex ipsa ergo connaturalitate
delectationis, statim cum pueri sunt sermonum
capaces, sunt instruendi ad bonos mores, et debent
eis fieri monitiones debitae. Secunda via ad investigandun
hoc idem, sumitur ex rationis defectu. Nam
tunc aliqui sunt magis movendi ad bonos mores, quando
magis incitantur ad lasciviam, et magis sunt passionum

Torna all'inizio