Comma, id est cesura, ubi quantum dictum est de 
sententia, tantum restat per consequentiam, ut in subiecto 
claret exemplo: Cum bonarum sit mentium proprium consimilium 
familiaritatem appetere cumque mihi sit cordi me 
bonis velle adiungere, tuam primitus meis litteris amicitiam, 
optime frater Dionisi, studui supplicanter petere. 
Periodos vero, ubi precedente cola vel commata sententia 
conclusa terminatur. Interpretatur enim periodos sententie 
terminatio, peri enim circum, oda laus, videlicet cum 
circuiens argumentando dictator ad laudem, id est ad conclusionem, 
pervenit; quedam etenim laus est proposita recte 
concludere. 
Preterea sciendum est, quando prolixa, quando brevia 
sunt scribenda, quando sit vel non prefatio adhibenda, quod 
in mediocri patebit epistola. 
3
  |  
  |