"Incipiamus, fratres, Deo servire. Incipiamus", inquit, "et proficiamus, 
quoniam parum hucusque profecimus". Volebat rursus ad 
simplicitatis redire primordia; volebat leprosis contemptibiliter de novo 
servire, et ab hominum conversatione ad loca remotissima se transferre. 
Ab omni quoque se cura regiminis cupiebat eximere, eo 
quod multis de causis periculosum assereret, maxime in hoc tempore, 
praelationis locum tenere; esse vero plurimis utile magis regi quam 
regere. 
Cumque moram faceret apud Senas, quasi mense sexto ante 
obitum suum, toto corpore gravius quam solebat attritus, propinquare 
videbatur ad exitum. Festinato itaque de longinquo frater Helias 
accurrit, eumque in adventu suo paululum respirantem secum 
ad Cellam de Cortona perduxit. Ubi dum stetisset per modicum, 
acrius invalescente morbo, deduci se rogavit Assisium. Quo postquam 
pervenit, facta est non modica totius exsultatio civitatis; et 
gratias agentes laudaverunt unanimiter Dominum, quod tantum penes 
se recondi speravere thesaurum. 
68 Adductus igitur in palatium Assisiani episcopi, coepit non 
multo post totius corporis virtute destitui et tam atrociter per singula 
membra torqueri, ut interrogatus an potius martyrium a carnifice 
  |  
  |