eum de inmoderato fervore, sicut ille timebat, argueret, sed ne desperationi
succumberet, tamquam qui minimum, quid egerit, animum refoveret.
Huius itaque sancti senis exemplo faciendae disciplinae mos adeo in
nostris partibus inholevit, ut non modo viri sed et nobiles mulieres hoc
purgatorii genus inhianter arriperent. Nam et relicta Tethbaldi, sublimis
utique generis et non infimae dignitatis, mihi aliquando retulit, per praefixam
huius discplinae regulam centum annorum se paenitentiam
peregisse.
In epistola etiam ad Iohannem priorem heremi, quae iuxta Suavicinum
montem est constituta, cum eum eiusque subiectos ad extensionem
brachiorum in orationibus exhortatorie provocarem, dixi prius de
quodam ferventissimo in amore Christi fratre nostro, Adam nomine,
deinde Dominicum in exemplo subieci, ita inquiens: Habemus autem
quendam iuvenculum fratrem, qui mihi confessus est a capite usque ad
finem psalterii elevata se brachia tenere, dum psallit, ita ut laquear tabulatum
cellulae manibus sepe contingat. Hac tamen discretione servata, ut per
quinquagenos psalmos ad momentum brachia remissa deponat et protinus
erigat. Habemus et alterum provectioris aetatis, incurvum videlicet senem,
et ut tibi secrete confitear, hic Dominicus est. Is itaque quandam scriptiunculam
repperit, ubi dicebatur: Quia si quis duodecim illic notatos
psalmos vities quater, erectis in modum crucis manibus caneret, pro uno
posset anno paenitentiae regulariter compensare. Protinus ille in exercitium
id, quod dicebatur, arripuit, et duodecim illos psalmos, extensis in
modum crucis brachiis, sicut dictum est, viginti sex vicibus sub nullo
prorsus intervallo, sed uno ductu cotidie decantabat. Scripsi super hoc et
in aliis fortassis opusculis, sed quia vel ad praesens desunt, vel facile
memoriae non occurrunt, iam ab eorum replicatione, quae scripta sunt, ad
nova quaelibet articulus transferatur.
|
|