invenies hic multa trium, vix ulla duorum
paucula, sed dabis prorsus promiscua nulla:
es grave, mensa tripes, primus vel prima dierum .
Hec quia materia est veluti latissima silva
in qua lignorum species dignoscere durum
deque ipsa dubito satis an <con>ceperit alter,
danda mihi venia est verbis si pluribus utar;
et quoniam verum genus ex animalibus ortum est
illorumque homo princeps, hinc exordia sumam:
que sunt ergo viris imposta vocabula fient,
in quo<d>cumque cadunt elementum, mascula tantum.
Prenomen, nomen, cognomen erat tamen unum:
prenomen cuiusque suum, ceu Caius et Aulus ,
cetera totius gentis communia, quale
Iulius et Cesar prisco de more Quiritum est.
Feminee quoque sunt mulierum nomina voces:
Pythias, Eustochium, Thais, Lucretia, Dido .
Agnomen rarum sed idem dixere periti
cognomen: Magnus Pompeius erit tibi testis
et cui Dotate nomen dos indidit ingens.
Hoc tamen absurde credas aliquando sonare:
Corculum enim hic, hic Delicie , hec Bona Sancta vocantur.
Nec procul his ea que vocitant patronymica Greci:
ovo Tyndarides satus est, sacra Tyndaris ovo.
Nec vero differt nostre natura deorum
|
70
75
80
85
90
|