Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 117


evolutis. relicta itaque urbe per Campaniam sese Wandali
Maurique effundentes cuncta ferro flammisque consumunt,
quicquid superesse potest diripiunt, captam nobilissimam civitatum
Capuam ad solum usque deiciunt captivant praedantur.
Nolam nihilo minus urbem ditissimam aliasque quam plures
pari ruina prosternunt. Neapolim praeterea quasque ob firmitatem
capere non poterant, rebus agrariis exinanitas relinquunt,
quicumque gladio superfuerant, captivitatis iugo subiciuntur.
inter has procellas vir piissimus Paulinus Nolanae urbis episcopus,
postquam quicquid habere poterat, in captivorum redemptionem
expendit, novissime, cum nihil ei aliud nisi ipse sibi
solummodo superesset, pro cuiusdam viduae filio maternas
non valens piis ferre visceribus lacrimas cum eadem ad Africam
proficiscens, quo iam hostes discesserant, sese barbaro
viro vice vicaria in servitium tradidit. cuius sanctitas cum
apud eandem barbaram gentem dei nutu cognita fuisset, demum
cum omnibus suis civibus ad urbem propriam remeavit.
At vero Geisericus postquam ditatus Italiae opibus ad
Africam regressus est, Valentiniani principis natam, quam ab
urbe captivitatis sorte abduxerat, Transamundo suo filio in
matrimonium copulavit, ex qua videlicet Hildericus natus est,
qui quartus postmodum a Geiserico Wandalis apud Africam
regnavit.
Recedente igitur ab urbe Geiserico Romani sequenti mense
exinanitae rei publicae imperatorem Habitum praeficiunt. Wisigothae quoque circa haec tempora cum rege suo
Theodorico Theodoriti filio transcensis Pyrenaei iugis Hispanias
invadunt.
Ast vero Marcianus imperator cum apud Constantinopolim
septem annis regnum administrasset, facta suorum conspiratione
peremptus est.

Torna all'inizio