permaneant habendi, tenendi, sedendi, vendendi, donandi, commutandi,
vel qualiter, et quomodo exinde ab hodierna die facere, iudicareque
volueritis, semper liberam habeatis potestatem, et neque
a me suprascripto Petro tribuno, cum coniuge mea Maria, neque
a suprascripto filio meo, si reversus fuerit, nec a nostris heredibus,
nec per nos sumissam personam nullo tempore numquam exinde
habeatis ab hodierna die quamcumque requisicionem, aut calumpniam
nec molestacionem, neque tu qui supra domine Maio venerabilis
abbas, neque posteri vestri, aut sanctum vestrum monasterium
per nullum modum, aut ingenium in perpetuis temporibus.
insuper et ab omni homine, omnique persona, nos cum heredibus
nostris, et suprascripto Iohanne filio meo, eiusque heredibus, hoc
ut superius vobis concessimus et tradidimus, posterisque vestris,
sanctoque vestro monasterio in omnibus, omni tempore antestare,
et defensare promittimus, nulla vobis data occasione per nullum
modum. propter quod accepimus a vobis exinde in omnem decisionem,
seu deliberacionem, idest solidos octoginta siculorum,
ut inter nobis convenit. Quod si aliter provenerit, de hec omnia
suprascripta, que a nobis vobis concessa sunt et tradita, seu promissa
leguntur, et in aliquo offenderimus per quobis ingenium,
aut occasionem, aut summissam personam, tunc daturos nos et heredes
nostros promittimus nos qui supra Petrus tribunus, cum
consensu suprascripte uxoris mee Marie, vobis domno Maioni venerabili
abbati, posterisque vestris, sanctoque vestro monasterio,
ante omnem litis inicium pene nomine auri libram unam Beneventanam,
et hec concessio sit firma in perpetuum.
Alias quoque domus idem venerabilis Maio abbas, et diversas
res in eadem Neapolitana civitate acquisivit, ubi et ecclesiam
|
|